Chapter 5
- Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
- Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.
- Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.
- Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.
- Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
- Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.
- Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
- Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
- Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
- Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
- Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.
- Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
- Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.
- Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
- Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.
- Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
- Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.
- Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,
- ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
- Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.
- Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
- Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium
- vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.
- Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.
- Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
- Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.